

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 23
Si ergo offers munus tuum.Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quaerat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus.Si ergo offers.Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum.Et ibi,etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu laesisti. Si enim ipse te laesit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.